CRATES Contabulatae

CRATES Contabulatae
CRATES Contabulatae
pontis genus, apud Solin. c. 56. Ascitae Arabes, quibus e re nata datum nomen: nam bubulis utribus contabulatas crates superponunt, vectarique hôc ratis genere praetereuntes infestant etc. Sed hîc de tabulato agitur; vocat enim Plinius, quem Solinus exscribit, pontem tabulas iunctas et utribus superstratas: nec utres ponte sternere aliud est, quam utribus iunctis tabulas stratas superponere. Unde pontilis stratus, apud Vegetium, de tabulatô, quô stabuli pavimentum constratum est. Et ποντιλα Graeci recentiores usurpârunt pro quibuslibet tabulatis, etiamsi ad speciem pontis strata non essent, sed suspensa. At Crates texticiae sunt et diversae utique a tabulatis, quae non aliud sunt, quam tabulae stratae iunctaeque, uti vidimus. Nisi forte scripserit Solinus, Bubulis utribus contabulatos stratus superpommt. Ceterum pontium ex utribus factorum usus olim apud diversos fuit populos, fluviis transnatandis, et praecipue in bello. Cuiusmodi pontem Α᾿ςκογέφυρον vocat Auctor Anonymus de Rebus Bell. Vide supra in voce Ascogefri, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 1266. et 1267.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”